POMA

POMA
POMA
in genere dicuntur omnes fructus, qui ex arbore esui apti proveniunt, sive molles, sive duri: Pomorumque appellatione nuces et ficus et uvae duracinae et purgpureae, et quae eiusdem generis sunt, quas non vini causâ habemus, continentur, l. 205. ff. de verb. sign.
Palladius, in Epigr. de Nuce.
Arbuteas frondes vastae nucis occupat umbra,
Pomaque sub dpulici cortice tuta refert.
Idem de Ficubus,
Se quoque miratur pingui grandescere succô,
Et solitum gaudent vincere poma modum etc.
Hinc Erasmus contra Vallam, Eleg. l. 4. c. 28. Vides, nuces etiam Poma dici. Nam et Martialis, in Xeniis, l. 12. Epigr. 25. nuces pineas poma Cybeles vocat: Indidem Macrob: Saturnal. l. 2. c. 6. Cascelli IC. urbanum hoc refert: Lapidatus a populo Vatinius, cum
gladiatorum munus ederet, obtinvertat, ut Aediles edicerent, ne quis in harenam nisi pomum misisse vellet. Forte in diebus Cascellus consultus a quodam, an nux pinea pomum esset, respondit: Si in Vatinium miseris, pomumest. Ficum tamen, tamquam non pomum, a pomis secerni, apud idoneos Actores, idem testis est, l. 3. c. 20. annotante Brissoniô. Sed et Macrobius ac Servius poma et nuces distinguunt, et poma vocant, quae molli teguntur cortice, nuces, quae duriore. In specie Vero Poma eadem cum Malis: quorum species quaedam a mellis sapore, Melimela alia Mattiana, quae se demiratum Romae narrat Athenaeus, et a Mattio inventore denominata putat Plin. l. 23. c. 6. Sunt et Appiana, Claudiana, Gestiana, Manliana, Quiriana, ab auctoribus et heris dicta; a patria item Camerina, Graecula, Persica, Sentina; a colore Melapia, Rosea; a figura, Epirotica, sive Orbiculata; ab effigie mammarum, Orthomastica etc. Quaedam et genera, alia sapore, alia magnitudine, aelia monstro exquisita, pauperibus interdicta, refert Plin. loc. cit. it. l. 19. c. 4. Et quidem, Pomiseraearbores, aliaeque mitioribus sucis, voluptatem primae cibis astulerunt, et necessario alimento delicias immiscere docuerunt. Idem, Prooem. l. 16. Unde et Reges φιλομήλους, i e. Pomorum amatores, fuisselegimus, Philippum Macedonem et Alexandrum M. et de Alexandro Imperatore scripsit Lamprid. c. 37. pomis impense fuisse deditum, ita ut secundae mensae saepe ei ponerentur. Unde iocus, Non secundam mensam Alexandrum habere, sed secundum. Sed et amoris signum poma, apud Virg. Ecl. 3. v. 64.
Malô me Galatea petit lascivapuella,
Et fugit ad salices et se cupit ante videri.
Hinc Veneris statua, apud Sicyonios, altera manu pomum, alterâ papaver, numerosam scil. sobolem ex amore, gestans, videbatur. At illud funestum, quod pomi intempestivô esu Adamus se ipsum et posteritatem universam in volvit, quod ficus Indica videtur fuisse multis, quo de fructu arboreque pluribus agit Auctor Anony mus Sinae et Europae, c. 36. Porro e pomis vinum confici, notum, quod Pomata, tem Pomacium, recentioris aevi Scriptoribus, Vasconibus Fomada, Gallis Cidre dici, notat Car. du Fresne Glossar. Acidi nempe saporis et succi vinosi pomis, quae et uvida hinc dicta, a quibus proin veteres quosdam Christianos in stationibus ieiuniorum, abstinuisse, ne quid vinositatis vel ederent, vel potarent, ait Tertull. contra Psych. Vide Casaub. ad Augustum Suetonii, c. 77. et infra voce Xerophagia. Placuêre et in coronas, ut infra videbimus. Etiam ex iis castella comPosuisse Gallienum Imperatorem refert Treb. Pollio in Vita eius, c. 16. additque, Ficos virides et poma ex arboribus recentia semper alienis mensibus praebuisse etc. Vide plura hanc in rem, apud Plinium passim, inprimis, l. 15: c. 4. et 28. Auctorem Anonymum supra cit. l. Alios. Addam hoc unum, ad primitias pomorum, haec vetera esse, dixisse Veteres, alia nova optâsse, ex eodem, l. 28. c. 2. Ut et de pomis Alcinoi, Virgilio memoratis Georgic. l. 2. μῆλα fuisse, ex arbore μηλέα, uti ex Homerico hoc versu, Od. η. v. 120.
Ο῎γχνη ἐπ᾿ ὄγχνη γηράςκει, μῆλον δ᾿ ἐπὶ μήλῳ,
docet Salmasius, ad Solin. p. 598. qui et Poma paradisi, dici hodie poma quaedam praedulcia, an ab excellenti odore, an quod ex longinquis et incognitislocis veniant, habet ibidem, p. 1054. etc. Vide quoque in fra Sucus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Poma — ist der Name folgender Personen: Antonio Poma (1910–1985), Erzbischof von Bologna und Kardinal der römisch katholischen Kirche Carlo Poma (1823–1852), italienischer Arzt und Freiheitskämpfer Karel Poma (* 1920), ehemaliger belgischer Politiker… …   Deutsch Wikipedia

  • Poma — Dans bien des cas, le nom est d origine italienne. Il est notamment fréquent en Sicile et en Lombardie et évoque la pomme (italien poma , utilisé dans diverses régions de préférence à mela ), peut être pour désigner un lieu où pousse le pommier.… …   Noms de famille

  • poma — (Del lat. pōma, pl. n. de pōmum). 1. f. Fruta de árbol. 2. manzana (ǁ fruto). 3. Casta de manzana pequeña y chata, de color verdoso y de buen gusto. 4. Vaso en que se queman perfumes. 5. Pomo para perfumes y cajita en que se lleva. 6. Especie de… …   Diccionario de la lengua española

  • Poma™ — 7 [ˈpəʊmə] [ˈpoʊmə] noun (BrE) = ↑button lift   Word Origin: [Poma …   Useful english dictionary

  • Poma — Poma, s. Pomum …   Pierer's Universal-Lexikon

  • poma — |ô| s. f. 1. Bola ou esfera. 2.  [Linguagem poética] Seio; mama; colo; peito da mulher …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Poma — For the village, see Poma, Bangladesh. Poma or Pomagalski SA is an international corporation, headquartered in France, which builds passenger conveyances using cable systems, including fixed and detachable aerial chairlifts, gondolas, funiculars …   Wikipedia

  • Poma — Pomagalski Logo de Poma Création 13 décembre 1947 Fondateurs J …   Wikipédia en Français

  • poma — (Del lat. poma, frutos comestibles.) ► sustantivo femenino 1 BOTÁNICA Manzana, fruto del manzano. 2 AGRICULTURA Variedad de manzana, pequeña, achatada, de color verdoso y sabor agradable. 3 Vaso o aparato para quemar o esparcir perfumes. SINÓNIMO …   Enciclopedia Universal

  • poma — {{#}}{{LM P31000}}{{〓}} {{SynP31744}} {{[}}poma{{]}} ‹po·ma› {{《}}▍ s.f.{{》}} Manzana, especialmente la que es de pequeño tamaño, achatada y de color verdoso. {{★}}{{\}}ETIMOLOGÍA:{{/}} Del latín poma. {{#}}{{LM SynP31744}}{{〓}} {{CLAVE… …   Diccionario de uso del español actual con sinónimos y antónimos

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”